- GREMIUM
- GREMIUMan a gerendo, quasi geremium, an ab ingressu difficili, nonnullis cum finu confunditur. Sed de Gremii et Sinus discrimine, sic Marcil ad Suet. Vespas. c. 5. Proprie sinus, ait, ad pectus, gremium infra pectus. Hinc illud Albinovani Consolationi Liviae,— Gremiumqueve sinusqueve.Et Virg. Aen. l. 8. v. 712.Pandentemque sinus. et totâ veste vocantemCaeruleum ingremium. ----Et paulo post. De gremio est prov. vet. Nec mulierinec gremio credendum --- At sinui non male creditur, ut Cic. Ep. etc. Itaque Gremium proprie pars ea est hominis, in femineo inprimis sexu, quae inter utrumque femur intercipitur, uti pater ex tabula figulina, puerperarum votum continente, et Nemorensi loim Dianae sacra, in quaobstetrix puerum in lucem iam editum gremio fovet, et dextrâ mulierem puerperam sustinet fere nudam habitu dimislo, apud Iac. Phil. Thomasin. de Donar. Unde pudice de locis genitalibus apud Pap. Stat. Theb. l. 1. v. 233.Scandere quin etiam thalamos hic impius haeresPatris et immeritae gremium incestare parentisAppetiit. ——Atque hinc de omni cura educationeque paterna ac materna. Claud. IV. Cons. Honor. Carm. 8. v. 158.Uberibus sanctis immortalique DearumCrescis adoratus gremio —Venant. Fortunat. l. 8. Carm. 5.Quamque suis genibus caram nutrivit alumnam etc.Intimâ inde tutelâ. Star. Theb. l. 10. v. 249.Longaevique Ducis gremio commendat honoremFrontis ——Et in Sacris saepius. Unde amicissimi in gremiis suorum recubanres, cibum olim cepêre, apud Hebraeos Romanosque, vide supra ubi de Accumbendi ritu: ut ibi, tamquam firmissimo asylo, securi quescerent. Quo proin et in Periculis confugi solitum. Certe in gremio matris Lysimachus et Philippus fratres, a Ptolomaeo Cerauno Vitrico, et Geta, a Bassiano Imp. fratre confossi sunt, vide ubi de iis: sanctitatem loci profanante truculentiâ, omnis humanitatis experte; quam tamen et leones, quibus itruentibus gremium apertum, reveritos legimus etc. Vide Casp. Bateh. Animadvers. ad Stat. d. l. et hîc ubi de Femore, GEnibus, Liberis, Sinu, etc. Vox postmodum ad alia translata; unde Gremium Basilicae, apud Anastal. Silvestro, Canthara, rostrata in gremio Basilicae argentea 50. media pars quibusdam seu Navis est, vide Ios. Arndium Lexic. Antiqq. Eccl. p. 1088. Sic de Gremio mittere, in Collegiis et Monalteriis, Ecclesiis item conventualibus Commun. Rom. dicitur, cum societatis quispiam sui ipsius et reliquorum nomine delegatur; cui op ponitur a Latere Legatus, cum quis ab uno mittitur. Vide Henr. Spelmann. Gloss et Macros Fratres in Hierol. At Gremiale, in eadem Ecclesia, dicitur paunus serîcus, qui Episcopi sacra facientis, cum in cathedra seu faldistorio sedet, gremio aptatur, in cuius medio crux, ibid. De anibus vide gremialibus, vide supra in voce Barabracus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.